monumenta.ch > Lucanus > sectio 91 > sectio 650 > csg248.137 > 3 > sectio 677 > uwbM.p.th.f.68.123 > sectio 324 > sectio 207 > sectio 671 > {o} > sectio 63 > 38
Beda, De Natura Rerum, XXXVII. De pestilentia. <<<     >>> XXXIX. De aestu Oceani.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXXVIII. De natura aquarum duplici. [

IOAN. NOV. SCHOLIA. Aquarum duplici natura formantur et reformantur omnia quae generantur in terra. Sequitur opinionem vetustissimam Thalis Milesii, qui numeratur inter septem sapientes: hic ut Aristoteles loquitur, humorem πάνσπερμα esse scripsit rerum omnium, quae sunt et quae nascuntur in coelo et in terra, cum quo fabula consentit Homeri de Oceano patre (Iliados X). Hic igitur aliis omnibus sub terra affunditur maribus, primum in ternis, veluti a Plinio dictum est, Oceanum in terna maria allatrare: hic reliquis omnibus generibus aquarum materiam suppeditat; at res alit deposita crassitie et austeritate, dum per arenas colatur, hoc est, ut ita dicam, cribratur, unde fit ut omnibus dulces aquas reddat. Sunt enim flumina dulcia, unde non modo agri et stirpes alantur, sed animalibus quoque potus sit, quapropter Graece dicta sunt ποταμοὶ a potando flumina, et apud poetas pocula, quod eamdem rationem respicit.

Maris vero fluctibus. Maiores regiones maribus distinguuntur: minores fluminibus, ut qui ad exteras regiones penetrat, maria transmittit, unde litterae et studia transmarina apud Hieronymum, pro Atheniensium et philosophorum apud eos schola. Et apud prophetam ex Spiritu Dei maria laudantur usu navigationis et commerciorum intra sese. Utrum vero mare sit et an naturaliter salsa, tum de fluviorum origine, vide Aristotelem libro I τῶν Μετεωρῶν.

]


1 Aquarum duplici natura formantur et reformantur omnia [A om. quae . . . . terra:] quae cernuntur in terra. Nam salsae in mari convenientes mortalibus fructus nutriunt in terris et aere, dulces aptius alendis fructibus sitique sedandae congruunt. Sed quae harum [A, natura.] naturalis sit quaeritur. Utraque autem deprehenditur, dum in alterutrum refundi, haec per marinorum olerum cineres, illa per humum diffusa queant - maris vero fretibus crebris terrarum spacia distinguuntur, ut et gentium terminos intercludant, et alternis opibus omnes provincias per commercia ditent.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.232 bnf1615.269 bnf8671.61 bnf11130.79 bnf13013.45 csg248.89 csg250.138 csg251.42

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik